1 | Germanus: Neque eorum qui capitalibus criminibus implicantur, neque Apostoli vel illorum qui ad eius profecere mensuram, hoc dicimus congruere posse personis, sed de his proprie hoc intelligi debere censemus qui post Dei gratiam agnitionemque veritatis a carnalibus se vitiis abstinere cupientes, antiqua adhuc consuetudine velut naturali lege in membris suis violentissime dominante, ad inolitam passionum concupiscentiam pertrahuntur. |
2 | Usus enim ac frequentia delinquendi, velut lex efficitur naturalis, quae membris humanae infirmitatis inserta, affectu animae necdum plenis virtutum studiis eruditae, sed adhuc rudis ac tenerae (ut ita dixerim) castitatis, captivos rapit ad vitia, ac morti eos antiqua lege subiiciens, iugo peccati dominantis addicit, non sinens eos bonum quod diligunt puritatis adipisci, sed potius malum quod exsecrantur exercere compellens. |